- BLESA
- BLESAfluv. Belg. vulgo Bliets alluit vicum Blesam Bleiss, Otvillare Otweiler, Altostate die Altestatt, Limpachium Limpach, Blesam castellum Blies-cassel,: et ad Gemundam Guemund, Saravô accipitur. Ab eo flumine eoque castello nomen accepit haud dubie pagus Blesensis, Nithardo in l. 1. memoratus, qui pagos Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesensemque coniunctim enumerat. Pagus Blesensis, Blesitchouva appellatur Germanicô nomine, compositô ex Blesit, i. e. Blesensis, et chouva, h. e. Pagus: Poniturque inter Sarachouvam et Albechouvam, i. e. Saravensem et Albensem pagos, in Divisione Regni Lotharii A. C. 870. Facta. Hic pagus per me primum omnium illustratus, doctis innotescet: quem Aubertus Miraeus a loco Treviris propinquo Blis dictum esse existimat. Olim arbitratus sum Blesensem pagum, quoniam a Nithardo ponitur prope Partensem pagum et utrosque Barrenses, nomen habere a flumine Blesa in Matronam decurrente, aut a castello cognomine quod alluit. Blesa autem vulgo dicitur Blaise, cum flumen tum castellum; alias Bloise. Sed nunc non dubito, quin priori sententiae stare oporteat. Certe legi literas Caroli Magni, in quibus cellam Salonam in pago Salnensi, cum Blithario villa super fluvium Saroae (i. e. Saram aut Saravum) et Blesa memorari Invenio. Blesa autem haec, est villa Bleiss vulgo dicta, ad Blesam flumen posita. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.